jueves, 24 de mayo de 2012

The Book of Kells - Madonna and Child /
Cú Chuimne Sapiens - Hymnum in laudem S. Mariæ

Turning darkness into light (III)


Cantemus in omni die concinnantes uarie
conclamantes Deo dignum ymnum Sancte Marie.
Bis per chorum hinc et inde conlaudemus Mariam
ut uox pulset omnem aurem per laudem uicariam.
Maria de tribu Iuda Summi mater Domini
oportunam dedit curam egrotanti homini.
Gabriel aduexit Verbum sinu prius Paterno
quod conceptum et susceptum in utero materno.
Hec est summa, hec est sancta uirgo uenerabilis,
que ex fide non recessit sed exstetit stabilis.
Huic matri nec inuenta ante nec post similis
nec de prole fuit plane humane originis.
Per mulierem et lignum mundus prius periit;
per mulieris uirtutem ad salutem rediit.
Maria mater miranda Patrem suum edidit
per quem aqua late lotus totus mundus credidit.
Hec concepit margaritam — non sunt uana somnia —
pro qua sani Christiani uendunt sua omnia.
Tunicam per totum textam Christi mater fecerat
que peracta Christi morte sorte statim steterat.
Induamus arma lucis loricam et galiam
ut simus Deo perfecti suscepti per Mariam.
Amen Amen adiuramus merita puerpere
ut non possit flamma pire nos dire decerpere.
Christi nomen inuocamus angelis sub testibus
ut fruamur et scribamur litteris celestibus.
Sancte Marie meritum
imploramus dignissimum.
ut mereamur solium
habitare altissimum.
Amen.

Cú Chuimne sapiens, Hymnum in laudem S. Mariæ (s. VIII)



No hay comentarios: